monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 13, 16
Hoc enim et Hymenaeus, et Philetus passi sunt, et ante eos Iudas, qui cum esset secutus Salvatorem, postea proditor factus est et apostata. Sed de his quidem ipsis non sumus ignari. Dominus enim praedixit: Videte ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo dicentes, quia ego sum, et tempus prope est, et multos errare facient: ne ergo eatis post eos . Discens enim haec a Salvatore nostro Paulus, dixit: Quia novissimis temporibus apostatabunt quidam a fide sana, attendentes ad spiritus erroris doctrinasque daemonum, quae veritatem aversantur . Domino siquidem et Salvatore nostro Iesu Christo per semetipsum pronuntiante et per Apostolum designante de talibus, consequenter nos per nosipsos audientes impietatem eorum anathematizavimus eos, sicut praediximus: ostendentes eos extraneos a fide Ecclesiaque catholica.