monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 13, 15
Isti vero per omnia verba sua nitentes erigi ad internecionem divinitatis Verbi, per haec illas haereses firmare potius conati sunt, Antichristo facti propinquiores; quapropter et abdicati et anathematizati sunt ab Ecclesia. Contristamur itaque pro eorum perditione, et maxime quia et ipsi aliquando quae Ecclesiae sunt audierunt, et nunc ab ea prorsus exsiliunt: non tamen admiramur.