monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 13, 13
Nam semel habentes propositum rebellandi Christo, repercutiunt etiam vocem eius, dicentis: Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem . Si ergo ex parte Pater novit Filium, palam est quia et Filius non perfecte novit Patrem. Si autem hoc dicere impium est (novit enim perfecte Filium Pater), palam est quia sicut novit Pater suum Verbum, sic et Verbum novit proprium Patrem; et aliter non est.