monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 13, 12
Vel quomodo est et convertibilis et mutabilis, qui dicit per se: Ego in Patre et Pater in me ; et iterum: Ego et Pater unum sumus ? Per prophetam vero: Videte, inquit, me, videte, quia ego sum, et non mutabor . Nam licet in eo verbo sit dictum illud apostoli, quia factus est homo, tamen mutatus non est, sed, sicut dixit Apostolus: Iesus Christus heri, et hodie, ipse et in saecula . Quae causa, putas, suasit eis ut dicerent, quia propter nos est factus, cum Paulus scribat, propter quem omnia, et per quem omnia ? Unde vero blasphement quia nescit perfecte Filius Patrem, mirandum non est.