monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 13, 11
Aut quis audiens in Evangelio: Unigenitum Filium; et: Per ipsum omnia facta sunt , non odio habebit dicentes quia unus creaturarum est Filius? Quomodo ergo potest esse unus horum quae per eum facta noscuntur? Aut quomodo Unigenitus, qui omnibus secundum illos connumeratur? Quomodo etiam ex non existentibus erit, Patre dicente: Eructavit cor meum Verbum bonum ; et iterum: Ex utero ante luciferum genui te ? Aut quomodo dissimilis Patri substantia, cum sit imago perfecta et splendor Patris, qui dicit: Qui me videt, videt et Patrem ? Quomodo, si Verbum et Sapientia Dei est Filius, fuit aliquando quando non fuit? Simile est enim ac si dicant sine Verbo et sine Sapientia fuisse aliquando Deum.