monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 13, 8
Non enim pefecte et integre novit Filius Patrem, neque eum perfecte videre potest. Nam nec substantiam suam novit Filius, sicut est. Propter nos enim factus est, ut nos per eum tanquam per instrumentum crearet Deus; et nequaquam substitisset, nisi nos Deus facere voluisset. Requisivit ergo quidam eos: si potest Dei Verbum converti, sicut diabolus est conversus.