monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 13, 7
Abusive autem dicitur Verbum et Sapientia, factus et ipse, et existens in proprio Dei Verbo et in Dei Sapientia, in qua et omnia, et ipsum fecit Deus. Unde et convertibilis est, et mutabilis per naturam, sicut et universa rationalia. Peregrinum enim, et extraneum, et remotum est Verbum a paterna substantia, et invisibilis est Filio Pater.