monumenta.ch > Hieronymus > csg75.730 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 13, 6
Dei autem Verbum ex non existentibus factum est. Existens enim Deus, non existentem ex non existente fecit. Quapropter fuit aliquando quando non fuit. Creatura est enim et factura Filius, neque similis est Patri secundum substantiam, neque verus est, neque vera Sapientia eius est, neque verum naturaliter Patris Verbum est, sed unus quidem creaturarum et facturarum est.