monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 13, 4
Ideoque necessarium iudicavi, sciens quod in lege conscriptum est ulterius non tacere, sed vobis omnibus indicare; quatenus etiam vos sciatis apostatas, et eorum haeresis verba nequissima caveatis. Si ergo scripserit vobis Eusebius, nec recipiatis cum, nec eius scripta suscipiatis. Antiquam enim calliditatem tempore compressam nunc per istos renovare volens, fingit quidem se quasi pro istis scribere; opere vero demonstrat quia pro semetipso talibus studere festinat.