monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 12, 8
Alexander autem apostolicorum dogmatum praedicator, prius quidem eum revocare admonitionibus et consiliis nitebatur. Cum vero eum superbire vidisset, et aperte impietatis facinora praedicare, ex ordine sacerdotali removit. Audierat enim clamantem divinam legem: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te . Hoc itaque tempore Romanae quidem Ecclesiae Sylvestrius retinacula gubernabat, Melchiadi succedens, qui post Marcellinum clarificatum in persecutione gentilium susceperat iura pontificatus.