monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.67 r > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 12, 4
Hunc igitur inveniens inimicus veritatis, per eum nisus est in Ecclesiam excitare tempestatem. Apostolicis enim Alexandri doctrinis instabat aperte resistere. Et ille quidem divina sequens eloquia, aequi honoris cum Patre, et eamdem substantiam habere cum Deo Genitore Filium praedicabat. Arius autem e diverso veritati repugnans, creaturam Filium, facturamque dicebat, adiiciens: Erat aliquando quando non erat, et alia quae ex illius litteris indicantur insana.