monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 12, 1
Et licet ita per omnia floreret Ecclesia, non tamen pertulit inimicus, elevatam simul atque splendentem valde respiciens; sed malevola coepit tractare consilia, contendens gubernatam a Domino et universorum Creatore submergere. Videbat itaque paganorum errore se fuisse nudatum, captaque varia daemonum machinamenta, et creaturam a plurimis iam non adorari, sed Creatori hymnos decenter offerri. Ea gratia iam non aperte contra Dominum et Salvatorem nostrum excitabat bellum; sed viros inveniens Christianos quidem se vocabulo profitentes, sed amore honoris et vanae gloriae reductos ad servitutem, organum eos suae machinationis habuit, per quos plurimos ad pristinum reduxit errorem: non quidem creaturam rursus adorari praecipiens, sed ipsum Creatorem et mundi opificem, coaequatum astruens creaturae.