monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.283 > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 31
Tunc dicitur ad vinculorum custodes direxisse: rogans ut eum ab huiusmodi necessitate relevarent. Qui cum hoc facere noluissent, sponte ianuae clausae reseratae, et vincti catenae repente sunt disruptae. Postea vero ad principem veniens Byzantii tunc degentem, paratissime beneficium promeruit quod poposcit. Non enim poterat Constantinus eius petitionibus denegare, cum ei summi honoris cumulum exhiberet. Haec itaque breviter a nobis dicta de monachis, qui tunc clare philosophati sunt, sufficiant.