monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 30
In hoc itaque praesulatu audivi probatissime philosophatum Eutychianum, qui in Bithynia circa Olympum morabatur. Erat quippe divina gratia repletus, ad curationes passionum, et miracula rerum et operum, ita ut ipsi Constantino propter virtutem vitae esset amicus. Illo siquidem tempore vinctus quidam spatarius, qui in suspicionem venerat quasi assumpta tyrannide, fugit, et requisitus circa Olympum comprehensus est. Rogantibus autem necessariis eius Eutychianum, ut pro eo apud principem legatione fungeretur: Prius, inquit, providendum est ut is homo liberetur a vinculis, ne crudeliter constrictus intereat.