monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 29
Cumque venientes postea quidam de Scyti nuntiassent horam visionis Antonii, et convenisset cum transitu illius viri, beatificaverunt ambos: illum quidem, quia ad manifesta bona transiisset; illum vero, quia tantam a longe meruisset cernere visionem. Multorum enim dierum iter est locorum medio positorum quo degebat alteruter. Et haec quidem ita relata sunt.