monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.254 > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 28
Quando igitur Ammonius iste moriebatur, dicitur Antonium vidisse animam eius in coelum ferri, divinis potestatibus cum psalmodia praecedentibus eam; consulentibusque eis qui circa eum erant, causam huius miraculi non abscondit. Sciebant enim quoniam aerem intento obtutu respiciens, cum stupore miraculi cuiuspiam respiceret visionem.