monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 26
Transiens vero Theodorus aquam, et videns nec vestem eius nec pedes infusos, supplicabat seni ut ei causam rei depromeret. Cumque ille dicere refutaret, ille vero non aliter se properaturum nisi cognosceret, promittente Theodoro nulli se eo vivente rem fore dicturum, confessus est quod evenit. Proximum vero miraculum huic quoque rei contigit quod narrabo.