monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 25
Nam cum maxima diligentia per successionem traditionis alterutrae curant virtutes antiquorum memoriae tradere monachorum; sed a me illi memorandi sunt qui ad nos usque pervenerunt. Contigit igitur huic viro, et Theodoro eius discipulo euntibus aliquem transire fluvium quem dicunt Lycum. Ne vero se alterutrum nudos viderent, iussit Ammonius , ut recederet Theodorus ab aqua; cumque etiam semetipsum erubesceret nudum intueri, repente divina virtute translatus est ad ulteriorem ripam.