monumenta.ch > Lucanus > csg863.208 > uwbM.p.th.f.68.310 > bnf9389.410 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 24
At ille gratias agens Deo pro huiusmodi cogitatione mulieris: Tu quidem, inquit, hanc habe domum, ego mihi aliam fabricabo. Et in meridianam partem deserti stagni Mariae veniens circa locum Scyti ad montem qui dicitur Nitriae, duobus et viginti annis ibi philosophatus est: annis singulis visitans secundo mulierem. Huius itaque sacratissimi principis horum monasteriorum multi fuerunt dignique discipuli, sicut successiones ostendunt; plurimaque et veneranda per eum provenerunt, quae praecipue apud Aegyptios monachos perfecteque servantur.