monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.101 v > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 23
Circa hoc itaque tempus philosophabatur et Ammonius Aegyptius, de quo sermo fertur quia cogentibus parentibus duxisset uxorem, nec tamen eam fuisset expertus. In principio namque nuptiarum sponsam tamquam sponsus in thalamo percipiens, et solus cum ea remanens, ait: Nuptiae quidem, o mulier, nostrae usque ad hoc celebratae sunt tempus. Et quale bonum sit posse virginem permanere ex sacris edocebat litteris, ac seorsum solus manere tentabat. Sed quoniam de virginitate quidem sermones virgo laudaverat, dividi autem ab eo grave iudicabat, in alio cubili dormiens, annis decem et octo cum ea mansit, neque tunc a monachica abstinentia se suspendens. Interea mulier viri zelata virtutem, aestimavit non esse iustum tantum virum domi celari propter se, sed oportere potius seorsum utrumque philosophari, et ob hoc supplicavit viro.