monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 19
Studebatque ut neque haberet tumentem superbamque naturam, nec putaretur huiusmodi. Sed haec quidem pauca virtutum Antonii dicere sum compulsus, ut tanti viri per haec exempla consideremus philosophiam. Plurimos igitur atque probatissimos habuit auditores, quorum alii quidem in Aegypto et Libya, alii vero in Palaestina, et Syria, et Arabia claruerunt; et unusquisque eorum non minus se quam doctor, apud quos est commoratus, exercuit; multosque docuit, et ad similem virtutem philosophiamque perduxit; ita ut quorumdam hic labor esset circuire per civitates et provincias, vel per agros, et diligenter Antonii discipulos, eorumque requirere successores. Sed quomodo poterant inveniri facile, quibus erat studium diligentissimum suam vitam latere, et non sicut nunc plurimi hominum elati per gloriam, semetipsos expompant, et cunctis insinuant?