monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 18
Si vero necessitate faciente venisset in civitatem, disposito negotio pro quo venerat, ad desertum continuo revertebatur. Pisces namque dicebat per humectam nutriri substantiam; monachis autem ornatum ferre solitariam vitam. Et sicut illi terrae tactu tabefiunt, sic gloria monachorum ad urbes accedendo foedatur. Obedientem vero se gratumque conspicientibus exhibebat.