monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 17
Erat enim laboriosus, et maxime pro solatiis oppressorum. Quis etenim alter sic ferventissime fuit studiosus, quorum gratia saepe veniebat ad civitates? Plurimi namque vi compellente cogebant eum legatione fungi apud iudices et magistratus; quorum singuli vel videre eum iudicabant nimis egregium, loquentem audire, et praecipienti parere gloriosum. Qui cum talis esset, studebat tamen ignorari et latere per eremum.