monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.99 v > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 14
Aiunt enim neque nudum eum aliquando visum. Litteras vero neque sciebat, neque mirabatur , sed potius mentem bonam tanquam seniorem litterarum: quarum tamen inventorem iure laudabat. Fuit autem praecipue clementissimus, castus, fortis, gratus colloquentibus, sine ulla tristitia. Et licet qui cum illo disputarent certative quaestiones inferrent, tamen more solito sapienter et disciplinabiliter crescentem sedabat saepe contentionem, et ad mensuram debitam protinus transferebat, loquentiumque sibi strepitum temperabat, eorumque mores veluti quadam regula componebat.