monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 13
Frequenter enim duos et amplius dies sine cibo manebat. Vigilabat, ut ita dicatur, semper quidem iugi nocte, et orationibus contingebat quidem diem; si vero somnus incumberet, stando paululum dormiebat, plerum que pavimento iacens, solamque terram stratum refectionis habens: olei siquidem unctionem, lavacrorum atque similium usum modis omnibus devitabat: ne humectatione sua in mollitiem corpus immutaret.