monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 12
Iunctus autem studiosis secundum se viris, virtutes zelabatur universorum: probans bonam vitam suavem fieri ipsa consuetudine, licet fuerit primo difficilis. Modos adinveniebat abstinentiae potioris, et quotidie exercitatione crescebat. Tanquam semper incipiens aliquid innovabat, afflictionibus corporis puniendo libidinem, sacrae vero sapientiae voluntate passionibus animae repugnando. Erat enim eius esca solus panis, et sal, potus aqua, prandiique tempus solis occasus.