monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.291 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 11
Fuit autem iste vir Aegyptius genere, ortus in insigni vico, in loco Heracliae apud Aegyptios constituto. Is puer relictus orphanus, paternos donavit agros convicaneis suis; aliam vero substantiam disponens, pretium pauperibus erogavit: studiosi existimans esse philosophi, non solum semetipsum spoliare pecuniis, sed eas dispensare proficue.