monumenta.ch > Hieronymus > csg51.229 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 10
Alii vero dicunt huic causam fuisse conversationi persecutiones, quae religionis causa per tempora provenerunt. Et quoniam fugientes in montibus, et vallibus, desertisque morabantur, ad modum se vitae huius assueverunt. Sed sive Aegyptii, sive alii quidam huic ab initio philosophiae praefuerunt: illud tamen apud omnes constat, quia ad summam reverentiam atque perfectionem, moribus exercitationibusque decentibus, hanc in conversationem usque perduxit Antonius maximus monachorum; quem tunc in desertis Aegypti morantem propter gloriam virtutis eius, imperator Constantinus amicum fecerat, litteris honorabat; et ut pro quibus vellet ei rescriberet, expetebat.