monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 9
Mulieres eis cohabitare, seniores virgines propter amorem philosophiae spontanea voluntate nuptiis abstinentes. Et Philo quidem hoc modo referens, videtur aperire quia hi qui ex Hebraeis secundum eum Christiani sunt facti, adhuc Iudaice viverent, eorumque constituta servarent. Apud alios enim non invenitur huius vitae conversatio. Unde coniicio ex illo apud Aegyptios hanc philosophiam habuisse principia.