monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 8
Scribit enim inchoantes eos philosophiam cedere omnibus sibi competentibus rebus, cunctisque abrenuntiare permixtionibus, et extra muros in solitariis agris et hortis inhabitare. Domos autem eis esse sacraria quae apud nos monasteria nuncupantur, et in eis conversatione solitaria honesta celebrare mysteria, diligenterque psalmis et hymnis placare Divinitatem, et ante solis occasum non gustare cibum; alios autem per tres dies et amplius, certisque diebus in pavimento habere cubilia, vino semper et sanguinem habentibus abstinere, cibum eis esse panis et salis, et hyssopi, et potum aquae.