monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.266 > bnf10439.100 v > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 7
Huius itaque elegantissimae philosophiae princeps quidem fuit, sicuti quidam dicunt, Elias propheta et Baptista Ioannes. Philo autem Pythagoricus suis temporibus refert (Philo Hebraeus, lib. de Vita contemp.) undique egregios Hebraeorum in quodam praedio circa stagnum Mariam in colle positum philosophatos. Habitaculum vero eorum, et cibos, et conversationem talem introducit, qualem et nos nunc apud Aegyptiorum monachos esse conspicimus.