monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 5
Timore divino sine intermissione suspirans, turpiloquia respuens, et nec usque ad vocem emittere patiens, quorum actiones suis actibus noscitur exsolvere. In brevi comprehendens necessaria naturae, et cogens corpus mediocribus indigere, castitati luxuriam subdit; iustitia punit iniustitiam, et veritate mendacium. Disciplina rerum omnium mensuras participatur: cum proximis in unanimitate et communione consistit; amicorum provida est atque peregrinorum; quae propria sunt communia facit egentium, et tuetur utilia singulorum; neque gaudentibus importuna, et tribulatis remedium consolationis apportans.