monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 2
Haec ergo philosophia conversatione miranda, naturali simplicique prudentia docet omnino quae nequitiam perimant et operentur utilia. Non enim praedicat virtutem, sed magis exercet: nihilo pendens humanam gloriam, viriliterque resistens passionibus animae; et neque naturae necessitatibus se subdit, nec corporis infirmitati succumbit. Divinae mentis virtutem habens, semper contemplatur omnium Creatorem, et cum nocte dieque colens, orationibus et litaniis placat indubitanter.