monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 10, 13
Quibus coctis, sedens cum peregrino positis carnibus comedebat, et rogabat ut una cum eo ederet peregrinus. Quo refutante, Christianumque se profitente: Propterea magis, inquit, refutare non debes: Omnia enim munda mundis , sicut sermo divinus edocuit. Haec quidem de Spiridione dicta sufficiant.