monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 10, 12
Hoc autem fecit populo conspiciente, mediocritatem docens eum qui eloquii supercilio praetumebat. Erat enim idoneus ad pudorem incutiendum, cum esset venerandus, et operibus gloriosus, simulque senex aevo atque sacerdotis officio. Qualis autem circa peregrinorum susceptionem fuerit, hinc apparet. Instante iam Quadragesima, quidam ex itinere venit ad eum quibus diebus consueverat cum suis continuare ieiunia, et die certo comedere, medios dies sine cibo consistens. Videns itaque peregrinum valde defectum: Perge, inquit suae filiae, lava peregrini pedes, et cibos appone. Cumque virgo dixisset nec panem esse nec ἄλφιτα (quarum rerum solebant nihil habere reconditum propter ieiunium), orans primum, veniamque petens, filiae iussit ut porcinas carnes, quas domi salitas habebat, coqueret.