monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 10, 8
Sed neque per se dabat, neque per se recipiebat; sed solum cubiculum demonstrabat, invitans petentes ut quantum opus habebant tollerent, et denuo revocarent quantum se noverant abstulisse. Quidam vero dum mutuum percepisset, reversus est post aliquantum quod tulerat redditurus. Quem dum secundum consuetudinem iussisset reponere in cubiculo quod fuerat exinde mutuatus, ad iniustitiam ille conversus, et credens latere Spiridionem, non reddidit quod debebat; sed auferens debitum, quasi reddidisset, abscessit. Quod tamen longo tempore non erat ignorandum. Post certum namque tempus venit, rursum petens ab eo mutuum.