monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 10, 5
Tum miseratus eorum, magis autem ad meliora eos erudiens, ait: Abite hinc sumentes arietem; laborastis quippe vigiliis, et decet vos sine querimoniis recedere ab ovibus meis. Quod quidem quilibet iuste poterit admirari. Nihilominus etiam illud mirandum. Apud filiam eius virginem nomine Irenen quidam notus eius speciem aliquam deposuerat; quae sumens depositum, sub terra recondidit, ubi caute credidit custodiri.