monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 10, 4
Fuit enim iste rusticus habens uxorem et filios, sed non propterea in rebus divinis minor. Aiunt autem aliquando per noctem venisse malignos viros ad caulas ovium eius, et cum rapere niterentur, subito vinctos nullo ligante fures. Tunc illum die facta venientem invenisse ligatos eos, et solvisse quidem ab invisibilibus vinculis, culpasse tamen et dixisse: Cur, fratres, dum licuisset quae desiderabatis accipere, elegistis potius ea rapere, et noctem ducere iugiter infelicem?