monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 9, 17
Iudicium itaque maximum reverentiae pii principis circa religionem fuit: quia ubique administrantium sententias imperfectas esse voluit, et ad episcopos per appellationem refugiendum esse sancivit, si qui vellent civiles iudices refutare: firmam vero illorum iudicans sententiam potius quam iudicum aliorum, et, tanquam ab imperatore prolatam, ab omnibus observandam, et inconvertibiles esse terminos synodales.