monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 9, 15
Apud Romanos dudum fuit lex, a vigesimo quinto anno non habentes uxores prohibens a privilegiis habentium coniuges; sed et alia multa iubens, ut nihil de testamento lucrarentur, licet proximitate generis consisterent: qui vero filios non habuissent, medietatem relictorum sibimet amittebant. Posuerunt autem has leges antiqui, volentes Romam esse populosam, omnemque terram subiectam, et quia non multo ante has leges plurimos in civilibus bellis amiserant. Videns igitur imperator idcirco male tractari eos qui propter Deum virginitati et sine liberis esse studebant, fatuum iudicavit diligentia et studio hominum videri eorum augeri genus; cum natura semper superna distributione diminutionem suscipiat et augmentum. Et legem populo proposuit universo, quatenus aequalibus privilegiis fruerentur qui sine coniugibus et liberis erant, quibus illi qui haec se habere gaudebant.