monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 9, 11
Ex illo autem Romanorum cohortes, quae nunc Numeri nuncupantur, singulae fecerunt tabernaculum proprium, et sacerdotes atque diaconos distributos habebant. Die vero qui dominicus vocatur, quem Hebraei primum vocant, Graeci autem soli distribuunt, et qui ante septimum est , sancivit a iudiciis aliisque causis universos habere vacationem, et in eo tantum orationibus occupari.