monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 9, 8
Cumque esset in bellis prona, et multitudine atque magnitudine corporum armis semper exercitata, aliis quidem barbaris praevalebat; solos autem habebat Romanos sibimet repugnantes. Fertur enim etiam et hoc praelio demonstratum Constantino per signa atque somnia quanta Dei providentia regeretur. Qui cum superasset omnia bella quae sub eo sunt gesta , veluti repensans Christo, in eius religionis studio magis magisque fervebat: hanc solam veram fatendam esse et salutarem existimare subiectos iubens.