monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 9, 7
Alibi autem cum non essent, a fundamentis aedificatae fulgebant. Pecunias vero ex regiis thesauris imperator affluentius impendebat: scribens per singulas civitates episcopis atque praesidibus populorum, ut sacerdotes, sicuti vellent, iuberent; isti autem iubentibus obedirent, quatenus cito perficeretur opus. Laetanti siquidem eius imperio, etiam religio valde florebat, et in tantum etiam post bellum contra Licinium gestum felicissimus fuit in praeliis adversus alienigenas praeparatis, ut etiam Sarmatas vinceret, et qui vocantur Gothi, tunc novissime causa gratiae apud eum foedera celebrarent. Haec autem gens habitabat tunc quidem trans fluvium Istrum.