monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.74 > csg51.31 > csg48.56 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 9, 6
Apud Phoenices vero, qui in Libano vel Heliopoli commorantur, fas ulterius non fuit virgines fornicari antequam legitimis iungerentur viris, nempe post turpitudinem experimenti primi nefandae permixtionis. Sanctae vero domus quae quidem magnitudinem videbantur habere sufficientem, corrigebantur. Aliae vero cremento altitudinis et latitudinis augebantur.