monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 9, 5
Plurima vero etiam per civitates gentium, de antiqua consuetudine mutabantur. Ab illo denique tempore apud Aegyptios nequaquam secundum priores solemnitates in paganorum templa cubitus, sed in ecclesias magis offertur, quo significatur crementum aquae Niliacae. Apud Romanos autem tunc primum monomachorum spectacula sunt remota.