monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 9, 4
Haec igitur, sicuti dictum est, imperatori placuerunt, et lege firmata sunt, insigniterque omnia decenti fine completa. Christiani vero tunc omnes Romanorum dignitates administrabant; et de caetero cunctis sacrificare negabatur, immolationibusque aut divinationibus non erat locus: sed nec idola dedicare, aut celebritates paganas agere iam licebat.