monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 9, 3
Eos autem quos infames illi fecerant, ab infamia relaxavit. Militia vero privatos in sua voluntate reliquit, utrum esse in schemate quo fuerant, an certe cum honorabili quiete liberam vellent habere vacationem. Cumque omnes ad priorem libertatem et consuetos honores revocasset, etiam substantiis reformavit universos. Si qui vero morte damnati, substantia quoque nudati sunt, praecepit proximis genere eorum deferendas haereditates; nullo autem horum existente, unamquamque provincialem Ecclesiam ad ius haereditatis accedere; et sive apud privatum, sive apud publicum de tali substantia esset aliquid ablatum, restitueret. Eis autem qui ex aerario publico aliquid comparaverant, aut donationes acceperant, secundum possibilem decentemque modum se providere promisit.