monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 9, 2
Haec igitur concionatus, et alia multa dicens, per quae credebat subiectos ad cultum religionis adducere, infirma esse sancivit quae contra religionem fuerant cogitata vel gesta sub persecutoribus Ecclesiarum, remissionemque cunctos habere decrevit, qui propter confessionem Christi migrare in insulas aut alibi praeter voluntatem propriam commorari iussi sunt, aut in metallis affligi , aut publicis operibus, aut mulieribus, aut lanificis ministrare, aut dari curiis cum curiales primitus non fuissent.