monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 9, 1
Constantinus igitur cum ad eum solum omne Romanum pervenisset imperium, edictis publicis usus est, ut Orientales subiecti impavide religionem colerent Christi, et diligenter Divinitati ministrarent; Divinitatem quippe solam eam crederent quae et revera esset, et sufficienter haberet omni tempore potestatem: et quoniam qui talibus studerent, omnia bona eis uberrime accederent, et quaecunque adversa putarent, cum meliori potius spe fruerentur; qui vero circa Deum delinquerent, communiter et seorsum in bellis et in pace omnia eis difficilia provenirent. Gratiasque referens, non sibimet arrogans, adiecit in eam legem dicens: quia ministrum opportunum eum habere dignatus fuerit Deus sui consilii, et a Britannico mari usque ad loca Orientis adduxerit eum, quatenus augeretur Christiana religio; et qui propter Dei culturam durabiliter permanserunt in confessionibus martyrii, clariores eius honoribus apparerent.