monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 8, 1
Porro Licinius hinc fugatus, cum prius sectator fuisset dogmatis Christiani, mutata voluntate, plurimos sacerdotum in suae partis afflixit imperio, multos quidem et aliorum, praecipue tamen de collegio militari. Nimis enim Christianis erat infensus propter Constantini bellum, aestimans eum posse contristari propter calamitatem suae religionis: simul etiam arbitratus, quia orarent et studerent redigi sub illius solius imperio.